- SAUL
- I.SAULIsraelis Rex primus. Fil. Cis, de tribu Ben-iamin, unctus est an. 40. in regem Israelitarum, eôdem annô, quô Samuel filios constituerat Iudices: nempe A. M. 2889. ante Christum natum1073. Secundum alios. A. M. 2959. Erat Saul altior universô populô, a capite ad humeros, quem videns populus clamavit, Vivat Rex. Ammonitas et Philisthaeos vicit. At contra praeceptum Dei, non exspectatô Samuele, Sacrificans abicitur a Deo: item contra praeceptum Dei, victis Amalecitis, regem eorum Aggo praedam reservavit: filiam suam Michol Davidi in uxorem dedit. Tandem victus a Philisthaeis, ne vivus in manus eorum veniret, a quibus occideretur, se ipsum propriis manibus interfecit. Vide 1. l. Reg. a fronte ad calcem. Hunc librum sunt qui vocent 1. Samuelis. Act. c. 13. v. 21. Sulp. Severus, l. 1. Hist. sacr. c. 59. Euseb. in Chron. Petav. etc. Imperavit Saul annis duobus, Ioseph. l. 6. c. 4. etc. Vel potius 10. annis, Helvic. Alii tamen 20. habent.II.SAULsextus Rex in Edom, qui fuit ex Rehoboth. Gen. c. 36. v. 37. Fil. Simeonis Patriarchae. Gen. c. 46. v. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.